Liber Sapientiae*

Caput 17: 1

magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
(* Traductions européennes)

Glose

Magna enim.RAB.Mystice. Omnes persecutores Ecclesiae Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde:Omnis qui male agit, odit lucemJoan. 3., etc. Hinc Paulus:Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in DominoEphes. 5., etc.